

Liber Deuteronomii*
Caput 31: Versus 10
Post septem annos.In quibus praesens vita signatur, quae septenario numero volvitur; vel tempus veteris legis propter sabbatum. Post septem ergo annos in anno remissionis lex in conventu legi praecipitur: quia completa legis observantia, lex spiritualis succedit. Unde:Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere,etc.[Ephes. 4.].